Isaiah 48

HIER. Consuetudo est ut quando agitur de carnali Israel, simpliciter et sine nominis adjectione Jacob vel Israel dicatur, sicut in hoc loco, ubi eos alloquitur, qui nomine tenus Jacob vel Israel appellantur. Judae facit mentionem, quia docem tribubus captivatis, Juda et Benjamin et Levitae in terra promissionis manebant, et regem de Juda habebant. ID. Ac si dicat: Habitatores Jerusalem vos esse jactatis, et Domini Sabaoth habere privilegium, cum cassa vobis, Jacob, Israel, et sanctae urbis, Dei omnipotentis assumatis vocabula. Praedixi Babylonios superandos, et repente faciam quod minatus sum: ut cum venerint quae praedicta sunt, scias nec fortuito nec deorum tuorum nutu accidisse. scilicet quae feci in medio eorum ex quo ab Aegypto exierunt, et imminente captivitate a Nabuchodonosor: nunc autem antequam captiventur praedicit eorum liberationem et Chaldaeorum vastationem; unde repente scilicet quae ventura praedico operatus sum. Hinc Stephanus: Act. 17.. unde Ezechiel: Ezech. 3., etc. Et Jeremias: Jer. 3.. . Quasi dicat: Plurima annuntiaturus eram, sed quia non recordaris quae dico, quae dicturus eram reservo. . Scilicet ne violaretur: scilicet furorem meum ne disperderem te, quia adorasti vitulum: ut me scilicet laudares: lege mea. ID. Purgando per paupertatem, divitias tuas dando hostibus; vel in Aegypto, ubi ostenditur divitiis et paupertate plerosquo tentari. . HIER. Eisdem adhuc loquitur, etc., usque ad sed vocatos appellat. . Quid ergo gloriatur terra et cinis et ignorans fragilitatem suam? Quod Cyrus Babylonem destrueret, vel quia Filius meus de virgine nasciturus esset. Haec proprie ad Christum pertinent. Possunt tamen ad Cyrum referri et ad Darium usque ad locum illum: quia capiet eam. Vel, Filius in mundo redimendo eum, qui et Chaldaeos scilicet daemones ejecit, unde, Cyrum vel filium, per Gabrielem dicens: ID. Totam Trinitatem breviter, plene et aperte distinguit. Qui Israel futura promitto. Reddit causam quare eos prius afflixerit. . ID. De Aegypto venientibus ad litteram, etc., usque ad satiati aqua sapientiae. Petra erat Christus. Scinditur in partes sermo divinus, ut quem totum suscipere non possumus, per partes sumamus. baptismum et martyrium dedicans nobis. .
Copyright information for VulgGlossa